Secretum De secreto conflictu curarum mearum

////Secretum De secreto conflictu curarum mearum
Secretum De secreto conflictu curarum mearum 2017-02-23T11:19:05+00:00

Dall’incipit del libro:

Attonito michi quidem et sepissime cogitanti qualit er in hanc vitam intrassem, qualiter ve forem egressurus, contigit nuper ut non, sicut egro s animos solet, somnus opprimeret, sed anxium atque pervigilem mulier quedam inenarrabilis etatis et luminis, formaque non satis ab hominibus intellecta, incertum quibus viis adiisse videretur. Virginem tamen et habitus nuntiabat et facies. Hec igitur me stupentem insuet e lucis aspectum et adversus radios, quos oculorum suorum sol fundebat, non audentem oculos a ttollere, sic alloquitur: Noli trepidare, neute species nova perturbet. Errores tuos miserat a, de longinquo tempestivum tibi auxilium latura descendi. Satis superque satis hactenus terr am caligantibus oculis aspexisti; quos si usqueadeo mortalia ista permulcent, quid futurum sp eras si eos ad eterna sustuleris? His ego auditis, necdum pavore deposito, maroneum illud tre mulo vix ore respondi: o quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus mortalis, nec vox hominem sonat.Illa ego sum – inquit – quam tu in Africa nostra curiosa quadam elegantia descripsisti; cui, non segnius quam Amphyon ille dirceus, in extremo quidem occidentis summoque Atlantis vertice habitationem clarissimam atque pulcerrimam mirabili artificio ac poeticis, ut proprie dicam, manibus erexisti. Age itaque, iam securus au sculta, neve illius presentem faciem perhorrescas, quam pridem tibi sat familiariter cognitam arguta circumlocutione testatus es. Vixdum verba finierat, cum michi cunta versanti nic hil aliud occurrebat quam Veritatem ipsam fore, que loqueretur. Illius enim me palatium atlan teis iugis descripsisse memineram; at quanam ex regione venisset ignorabam, nisi celitus tamen venire nequivisse certus eram.

Scarica gratis
PDFRTF + ZIPTXT + ZIP

Opera:
Secretum De secreto conflictu curarum mearum
Opera ordinamento:
De secreto conflictu curarum mearum (Secretum)
Autore:
Fonte:
"Prose", di Francesco Petrarca; a cura di G. Martellotti e P. G. Ricci, E. Carrara, P. G. Ricci; collezione 'La letteratura italiana', vol. 7; Riccardo Ricciardi editore; Milano-Napoli, 1955
Licenza:
Creative Commons "Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale", http://creativecommons.org/licenses/by-nc-sa/4.0/

Data:
13 giugno 2006
Opera elenco:
D
Soggetto BISAC:
FICTION / Classici
Affidabilità:
Affidabilità standard
Impaginazione:
Roberto Gagliardi, jaufre@tin.it
Pubblicazione:
Catia Righi, catia_righi@tin.it
Alberto Barberi, collaborare@liberliber.it
Revisione:
Monica L'Erario, lerario@uniroma3.it
Traduzione:
Enrico Carrara