Praelectio in Priora Aristotelis Analytica, cui titulus Lamia

////Praelectio in Priora Aristotelis Analytica, cui titulus Lamia
Praelectio in Priora Aristotelis Analytica, cui titulus Lamia 2017-02-16T10:58:42+00:00

Dall’incipit del libro:

Fabulari paulisper lubet, sed ex re, ut Flaccus ait; nam fabellae etiam quae aniles putantur, non rudimentum modo sed et instrumentum quandoque p hilosophiae sunt. Audistisne unquam Lamiae nomen? Mihi quidem etiam puerulo avia narrab at, esse aliquas in solitudinibus Lamias, quae plorantes glutirent pueros: maxima tunc mihi f ormido Lamia erat, maximum terriculum. Vicinus quoque adhuc faesulano rusculo meo Lucens F onticulus est, ita enim nomen habet, secreta in umbra delitescens, ubi sedem esse nunc quoque La miarum narrant mulierculae, quaecumque aquatum ventitant. Lamiam igitur hanc Plutarchus il le Chaeronaeus, nescio doctior an gravior, habere ait oculos exemptiles, hoc est quos sibi exi mat detrahatque cum libuit, rursusque cum libuit resumat atque affigat: quemadmodum senes ocularia s pecilla solent, quibus hebescenti per aetatem visui opitulantur; nam et cum quid inspectare avent, insertant quasi forfici nasum, et cum satis inspectarunt, recondunt in theca. Quidam vero etiam dentibus utuntur aeque exemptilibus, quos nocte non aliter reponunt quam togam; sicuti uxorcu lae quoque vestrae comam suam illam dependulam et cincinnos. Sed enim Lamia haec, quoti es domo egreditur, oculos sibi suos affigit, vagaturque per fora, per plateas, per quadrivia, pe r angiportus, per delubra, per thermas, per ganeas, per conciliabula omnia; circumspectatque singula, scrutatur, indagat, nihil tam bene obtexeris ut eam lateat. Milvinos esse credas oculos ei, aut eti am emissicios, sicuti plautinae aniculae; nulla eos praeterit quamlibet individua minuties, nulla eos e vadit quamlibet remotissima latebra. Domum vero ut revenit, in ipso statim limine demit illos sibi oculos abiicitque in loculos: ita semper domi caeca, semper foris oculata. Quaeras forsitan, domi quid agitet? sessitat lanam faciens, atque interim cantillat. Vidistisne, obsecro, unquam Lamias istas , viri florentini, quae se et sua nesciunt, alios e t aliena speculantur? Negatis? Atqui tamen sunt in ur bibus frequentes, etiamque in vestra: verum personatae incedunt; homines credas, Lamiae sunt.

La presente edizione, a cura di Isidoro Del Lungo, contiene sia la versione in latino sia quella in lingua italiana.

Scarica gratis
PDFRTF + ZIPTXT + ZIP

Opera:
Praelectio in Priora Aristotelis Analytica, cui titulus Lamia
Opera ordinamento:
Praelectio in Priora Aristotelis Analytica, cui titulus Lamia
Autore:
Fonte:
Angelo Poliziano "Le selve e La strega: prolusioni nello studio fiorentino (1482-1492) G. C. Sansoni editore, Firenze, 1925
Cura:
Isidoro Del Lungo
Licenza:
Creative Commons "Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale", http://creativecommons.org/licenses/by-nc-sa/4.0/

Data:
2 marzo 2001
Opera elenco:
P
Soggetto BISAC:
FICTION / Classici
Affidabilità:
Affidabilità standard
Impaginazione:
Vittorio Volpi, volpi@galactica.it
Pubblicazione:
Maria Mataluno, m.mataluno@mclink.it
Revisione:
Stefano D'Urso, stefano.durso@mclink.it