Il testo è disponibile in versione latina e volgare.

Dall’incipit del libro:

Cum a strepitu forensium negotiorum, que quidem multas ob causas tibi cognitas et probatas fastidire occeperam, in villa mea latitarem et pro meo more nihil non agere cuperem, exercendi ingenii gratia in hac conscribenda intercenali, quam ad te his cum litteris deferri iubeo, otium id consumere institui; eamque cum absolvissem et non illepida videretur, illico in mentem rediit cum ceteros nonnullos amicos tum imprimis te, quem ob egregias virtutes et singularem in me amorem in amicitia maximi facio, a me persepius petivisse ut siqua interea exoriretur festivissima intercenalis, eam ad te quam primum deferri iuberem. Namque te quidem maximopere aiebas cupere ex meis lucubrationibus aliquid apud te quasi monumentum nostre mutue benivolentie adesse. Non idcirco fore diutius supersedendum putavi, quominus expectationi tue satisfacerem. Atque illico, utcunque erat rudis et inelimata, ad te illam deferri iussi. Tanta me habebat cupiditas ut tuis et desideriis et expectationi satisfacerem; atque te quidem noveram, virum eruditissimum meique nominis atque fame cupidissimum, in nostris rebus notandis ita solertem et officiosum futurum, ut hanc nisi emendatam et factam meliorem in manus detractorum nostrorum devenire uspiam sis minime permissurus. Quos quidem siqui fuerint qui, ut assolent, nostra vituperent, etsi in emendandis quam in vituperandis nobis mea causa et suo pro modestie officio occupari eos mallem, comiter tamen et perbenigne ferendos ducam.

Scarica gratis
PDFRTF + ZIPTXT + ZIPvai a Yeerida

titolo:
Uxoria
titolo per ordinamento:
Uxoria
autore:
opera di riferimento:
Leon Battista Alberti, Opere Volgari vol II, Laterza, Scrittori d'Italia a cura di Cecil Grayson, 1966
licenza:

data pubblicazione:
29 novembre 1998
opera elenco:
U
soggetto BISAC:
FICTION / Classici
affidabilità:
affidabilità standard
impaginazione:
Catia Righi, catia.righi@risorse.it
revisione:
Catia Righi, catia.righi@risorse.it
Claudio Paganelli, paganelli@mclink.it