Epistole

Epistole 2018-01-11T16:21:51+00:00

Dall’incipit del libro:

1. Reverendissimo in Christo patri dominorum suorum carissimo domino Nicholao miseratione celesti Ostiensi et Vallatrensi episcopo, Apostolice Sedis legato, necnon in Tuscia Romaniola et Marchia Tervisina et partibus circum adiacentibus paciario per sacrosanctam Ecclesiam ordinato, devotissimi filii A. capitaneus Consilium et Universitas partis Alborum de Florentia semetipsos devotissime atque promptissime recommendant.

2. Preceptis salutaribus moniti et Apostolica pietate rogati, sacre vocis contextui, quem misistis post cara nobis consilia, respondemus. Et si negligentie sontes aut ignavie censeremur ob iniuriam tarditatis, citra iudicium discretio sancta vestra preponderet; et quantis qualibusque consiliis et responsis, observata sinceritate consortii, nostra Fraternitas decenter procedendo indigeat, et examinatis que tangimus, ubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimur, ut affluentia vestre Benignitatis indulgeat deprecamur.

Scarica gratis
HTMLHTML + ZIPPDFRTF + ZIPTXT + ZIPePub Yeerida

Opera:
Epistole
Opera ordinamento:
Epistole
Autore:
Fonte:
La revisione del testo e' stata effettuata con riferimento a "Dante-Tutte le opere" a cura di Luigi Blasucci - Sansoni editore ed. 1965 I testi latini sono quelli riportati da "Opere di Dante" Società Dantesca Italiana Firenze 1921 (2 ediz. Firenze 1960)
Licenza:
Creative Commons "Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale", http://creativecommons.org/licenses/by-nc-sa/4.0/

Data:
30 novembre 1998
Opera elenco:
E
Soggetto BISAC:
FICTION / Classici
Affidabilità:
Affidabilità standard
Impaginazione:
Roberto Gagliardi, jaufre@tin.it
Revisione:
Umberto Mezzetti, u.mezzetti@areacom.it